[237] EPISTOLA XXXVII. N.N. Salutem in Christo. Nobilissimi Viri; Domini amplissimi &
consultissimi, quum ante aliquot hebdomadas quidam rumor de rebus
vestris ad me allatus esset, confidebam Dominum & V. A. sanctam
prudentiam moderationemque largiturum, ne quid in publico temere
moveretur, praesertim cum anteacta experientia satis superque docuerit,
orbem Reipublicae a viris prudentibus sine magno strepitu verti
oportere, & Presbyterium quoque Ecclesiae vestrae suo Spiritu
in omnem veritatem deducturum, ut veritas & charitas CHRISTI in
vestro corpore obtineret. Neque vero dubito, si omnia ab omnibus sine
privatis studiis procurata essent, quin DEUS laetum illum &
foelicem eventum consiliis salutaribus praebuisset. Sed quoniam rem
aliter cecidisse magno meo dolore audio, oro & obsecro V. A. ut
me pro studio & officio meo erga Rempub. & Ecclesiam
vestram expostulantem vobiscum & paucis communicantem de rebus
vestris feratis aequo animo, ut fecistis ante paucos annos, &
ignoscatis dolori meo, si quid forte praeter exspectationem vestram
quasi in consilium videbor mittere. Audio jussu V. A. quemdam nomine
Bergerum ad ministerium verbi in Ecclesiam vestram vocatum esse,
& Ursinum his paucis diebus abdicatum. Miratus sum non
mediocriter utrumque factum; sed posterius maxime, quia res vestra
& Ursini aliquo pacto est mihi cognita. Verumtamen de utroque
paucis conferentem vobiscum (spero) aequis animis audietis. D. Bergerus
hactenus mihi ne de nomine quidem fuit notus in utramvis partem;
quamobrem eo liberior futurus sum in scribendo, quia nulla odii, nulla
gratiae suspicio inesse potest. Siquis me de homine ignoto in Ecclesiam
ad ministerium verbi vocando consuleret, equidem hoc simpliciter
responsurus essem, cum vocatio Ecclesiastica sit divinae ordinationis,
ac non humanae solum, DEUM ante omnia, atque adeo solum audiri oportere
(hic enim vere obtinet illud Pauli dictum Galat.
I. si placere vellem hominibus, DEI servus non essem) DEUM autem duo
imperare in hoc argumento, certam cognitionem ejus qui vocatur,
& legitimum vocationis modum. Siquis ergo ignotus est cujus
vocatio agitur, certe eos qui noverunt audiri necesse est, ut
cognoscatur via & testimonio non solum politico vel civili,
quod laxius, verumetiam Ecclesiastico, quod arctius, qualis in repub.
qualis in Ecclesia fuerit is cujus in consilium mittitur vocatio. Nam,
ut CHRISTUS per Paulum praecipit, eum oportet irreprehensum esse, I. Tim.
III. & bonum habere testimonium etiam ab
exteris, ne in probrum incidat & laqueum diaboli. Tum modus
vocationis ut sit liber atque legitimus, interest DEI, interest
Ecclesiae, interest etiam vestra, qui expresso articulo auctoritate
publica perscripto ita cautum esse Ecclesiae vestrae ante annos aliquot
(si bene memini) voluistis. Haec omnia si in Bergero vocando bene
fideliterque provisa sunt, bene est. Metuo tamen, & graviter
memo ut is etiam apud exteros bene audiat, qui ne apud domesticos
quidem mihi bene audire per omnia vises est ut ego cum ipsius, tum
vestra publica & Ecclesiae causa optaverim; ipsius, quia melior
est bona fama thesauris multis, vestra, quia hoc quoque ad vestram
existimationem pertinet; Ecclesiae denique, quia pax omnium concutitur,
& praeripitur omnis aedificationis modus, ubi nec bona opinio
de aliquo est concepta, nec conveniunt ab exteris domesticisve
testimonia. Ad Ursinum venio, quem exauctoratum a V. A. audio. Quid
agam, Viri Amplissimi? credam ne id a vobis plane, aut ab aliquo specie
auctoritatis vestrae fuisse factum? Jubent me boni quidam credere: non
credere jubet bona de vobis opinio. Quid enim? credamne vos publicum
incendium Ecclesiae vestrae non ita pridem feliciter eluctatos nunc
infeliciter in idem malum mere quodam (ut ita dicam) infortunio Reipub.
& Ecclesiae vestrae? Verumtamen fecisse statuam, ut mihi sit
agendi cum A. V. super ea re argumentum. Pono igitur sic factum esse.
Causam, modum, eventum contemplemur. Ursinus abdicatur aut rei
alterius, aut vocationis Bergericae causa, quod intercesserit,
& si quid est ejusmodi. Ob rem alteram non putem, cum sciam
hominem integrum vita & doctrina esse, ergo ob causam Bergeri
factum est. Cur autem, obsecro? an quia intercessit & opposuit
se donec plane fuisset cognitum? Videte, Viri Amplissimi, quam procul
ab eo judicio absim. Bona venia vestra hoc mihi licebit ex Scriptura
dicere, si non intercessisset ubi certum de Bergero non habuit
legitimumque testimonium, contra officium venisset. Jubet enim Dominus
Servis suis in Ecclesia videant, ne cito cuiquam imponant manus. Qui
cito aut temere id faciunt, reprehensione digni sunt; non qui religiose
metu pedetemptim procedunt in vocationis divinae exploratione. Si quid
tumultarie factum est, non deprecabor; sed si in Presbyterio ex officio
& fide (ut factum arbitror) amplius deliberandum censuit, duo
reputetis obsecro per sanctissimum DEI nomen; unum, qui foras ista
efferunt quae in consilio Presbyterii aut alio ullo dicuntur, non agere
bona fide, nedum fraterna charitate: alterum, nullo jure divino aut
humano quemquam pro sententia libere in collegio dicta multari posse.
Hoc enim si licet, quae unquam libertas in consiliis futura est? Ad
modum venio; delator auditur, qui ex collegio eliminat contra officium
viri boni & Christiani fratris; accusatus si non auditur, si
inauditus damnatur, per DEUM immortalem quis hanc rationem probaturus
est? Non puto id a. V. A. factum; si factum est, aliquo alio fine
factum puto; de quo quia non cognovi, tantum V. A. rogatas velim, ut a
fervidis praecipitibusque consiliis eos revocetis auctoritate
prudentiaque vestra qui rem eo deductam volunt. Et quem eventum res
habitura sit, quaeso; expendite. Iudicia bonorum quae foris, quae domi
futura sint quum reputo, equidem perhorresco; divisiones & domi
& foris, incendiumque illud sopitum denuo redardescens; gravia
denique, graviora quam putetur in repub. Ecclesiaeque incommoda.
Ebiatharem Sacerdotem laesae Majestatis reum Salomo rex ille
sapientissimus non est ultus gravius quam prout Ursinum ulcisci volunt
qui vobis sunt consilii istius auctores. Quae cum ita sint, oro
& obtestor V. A. ne vos in consilia eiusmodi sinatis abripi;
date illud CHRISTO Domino & Servatori nostro, qui nos vindicat
a peccatis nostris; date Ecclesiis quae laborant omni pietatis studio
pro salute vestra; date Ecclesiae & reipub. vestrae, quae nihil
nisi damnum ex actione hac sensura est; date mihi quem confirmo in hac
causa esse, si unquam cupidum tranquillitatis & salutis,
& honoris vestri. Efficite ut DEUS in vobis via pacis
charitatisque honoretur; ita vos amet & honoretur; ita vos amet
& honoret DEUS OPT. MAX. & me sufferte vero studio
& amore vestri apud V. A. pro vestra existimatione laborantem. V. A. studiosissimus FR. IUNIUS. |